라틴어 문장 검색

ubique enim me uestrae ciuitatis alumnum fero, ubique uos omnimodis laudibus celebro, uestras disciplinas studiosius percolo, uestras opes gloriosius praedico, uestros etiam deos religiosius ueneror.
(아풀레이우스, 플로리다 18:50)
"Miseremini terrae omniparentis agiles alumnae, miseremini et Amoris uxori, puellae lepidae, periclitanti prompta velocitate succurrite."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:81)
Procurrunt parentes, affines, clientes, alumni, famuli, laeti faciem, gaudio delibuti:
(아풀레이우스, 변신, 7권 11:2)
sed obtinuit alius qui meae libertati prospexerat, suadens ut rurestribus potius campis in greges equinos lasciviens discurrerem, daturus dominis equarum inscensu generoso multas mulas alumnas.
(아풀레이우스, 변신, 7권 12:6)
AETAS M. Ciceronis et C. Caesaris praestanti facundia paucos habuit, doctrinarum autem multiformium variarumque artium quibus humanitas erudita est columina habuit M. Varronem et P. Nigidium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIV 2:1)
— An, inquit illa, te, alumne, desererem nec sarcinam quam mei nominis inuidia sustulisti communicato te cum labore partirer?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:5)
— O te, alumne, hac opinione felicem, si quidem hoc, inquit, adieceris!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 3:7)
nimium, inquit, o alumne, laetor;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:36)
quid iuveni natam non reddis alumno?
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:22)
ut stetit ad litus, parvos adfatur alumnos:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:77)
Eous rector consulque futurus pectebat dominae crines et saepe lavanti nudus in argento lympham gestabat alumnae.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:67)
laeta subit Romam pietas et gaudia paene moverunt lacrimas tantoque exultat alumno:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:236)
stat pallidus hospite magno pastor et ignoto praeclarum nomine vultum rustica sordenti genetrix ostendit alumno.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:135)
Adspice morigeras Rhodani torrentis alumnas imperio nexas imperioque vagas, dissona quam varios flectant ad murmura cursus et certas adeant voce regente vias.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De mulabus Gallicis1)
quem procul adductis vidit cum Phoebus habenis, stat subito dictisque pium solatur alumnum:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix18)

SEARCH

MENU NAVIGATION